- AUSTRALIS Terra
- AUSTRALIS Terraseu prout a Ferdinando Mendenz de Quiro vocatur, Australia incognita, quarta pars Geocosimi secundum Becmannum, maxime vicina est Orbi veteri, ad procurrentem tractum Novae Guineae, Americae vero ad fretum Magellanicum: Haec sola constat mari undique cincta esse, et circumnavigari posse, cum in veteri Orbe pariter, ac America, partes Septentrionales nondum satis exploratae sint. Hîc, ut et in regione Polari Arctica opposita, nox diesque sex mensium est, sub ipsis vero Polis lux perpetua, saltem crepera. Animadvertit quoque sagacissimus Kircherus, esse in terris hisce subpolaribus ingentes voragines, quibus mare sub Polo Arctico absorbeatur, sub Australi iterum emergat idque ex eo potissimum colligit, quia maria subpolaria ob rapiditatem superari non possint. Hinc, ut de Polo Arctico nil dicam, constat ex le Maire Relat. de invento freto, Nautas post 60. gr. latitudinis Australis, ob contrarietatem fluctuum ulterius progredi neutiquam potuisle: Et docet Herrera, in Histor. Americae Austral. classem Regiam Hispanorum, ad detegendas novas terras emissam, non potuisse superare gradum 70. ob aquarum, etiam tranquillô aere et silentibus ventis, obviam proruentium violentiam. Vide Athanas. Kircherum Itinere Ecstat. 2. Dial. 1. et M. S. l. 3. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.